

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 31: Versus 1
Vae qui descendunt in Aegyptum.[ID.]Egit de gloria bonorum et de poena reproborum, nunc revertitur ad reliquias quae remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Aegyptum: modo quia ierunt minatur malum.Non sunt confisi super sanctum Israel.Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam:Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus?et noluerunt obedire. Cui simile:Deum non invocaverunt.Quod de malis sacerdotibus dictum est.